monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.43 > bnf10439.193 r > 190 r > 28 > csg46.86 > bnf10439.197 v > csg75.175 > sectio 15 > 5 > 15 > 50 > 7 > Regum I, 21 > uwbM.p.th.f.68.45 > sectio > sectio 6 > sectio 29 > csg75.314 > sectio 13 > sectio 6 > tblHarleyMS1775.17r > 6 > sectio 21 > uwbM.p.th.f.68.321 > 5
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, IV.Quomodo Eutropius praepositus imperatoris fuerit interemptus. <<<     >>> VI.De Gaina magistro militum eiusque rebellione.

Cassiodorus, 10, CAPUT V.De conversione Celticorum per Ioannem.

1 Videns igitur etiam populum Celticorum Arianis retibus laqueatum, et cogitans de eorum capienda salute, consilium huiusmodi venationis invenit. Eiusdem namque linguae presbyteros, diaconos atque lectores fecit, et unam eis ecclesiam dedit. Qua occasione multos eorum cepit, dum et ipse frequenter illic iret, et per interpretem Celticum divinas lectiones exponeret.
2 Haec ergo intra civitatem crebro faciens, et plurimos eius gentis Arianorum ad apostolica dogmata revocavit. Apud Scythas autem quidam erant desiderium salutis habentes, quo non poterant pervenire. Quod Ioannes agnoscens, quaesivit viros apostolico zelo ferventes, eosque direxit, et desiderantibus salutis gratiam ministravit. Ego autem etiam litteras eius legi ad Leontium Ancyrae praesulem, quibus indicavit Scythas fuisse conversos in nostra provincia. Et cognoscens in quibusdam vicis Marcionis crevisse languorem, scripsit eius loci pastoribus ut eos pellerent. Insuper etiam principis pro hac causa proferri petiit sanctionem. [Haec desunt in mss. codicibus et in ed. V.] Quod igitur ecclesiarum curam in animo habuerit secundum divinum Apostolum, satis haec docuerint. [Haec autem desunt in edit. Valesii] Licet autem etiam aliunde illius libertatem intelligere.
Cassiodorus HOME

bav824.292 bnf1603.205